Valerius Martialis Prisco suo Sal. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti tibi ab urbe et exigenti negarem cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae possum imperavi mihi, quod indulgere consueram, et studui paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.
I | Retia dum cessant latratoresque Molossi
| 3 перев. |
II | Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas
| 2 перев. |
III | Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
| 3 перев. |
IV | Longior undecimi nobis decimique libelli
| 2 перев. |
V | Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos
| 2 перев. |
VI | Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
| 3 перев. |
VII | Toto vertice quot gerit capillos
| 3 перев. |
VIII | Terrarum dea gentiumque Roma
| 3 перев. |
IX | Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos
| 2 перев. |
X | Habet Africanus miliens, tamen captat
| 2 перев. |
XI | Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem
| 3 перев. |
XII | Omnia promittis, cum tota nocte bibisti
| 3 перев. |
XIII | Genus, Aucte, lucri divites habent iram
| 2 перев. |
XIV | Parcius utaris, moneo, rapiente veredo
| 2 перев. |
XV | Quidquid Parrhasia nitebat aula
| 2 перев. |
XVI | Addixti, Labiene, tres agellos
| 2 перев. |
XVII | Quare tam multis a te, Laetine, diebus
| 3 перев. |
XVIII | Dum tu forsitan inquietus erras
| 3 перев. |
XIX | In thermis sumit lactucas, ova, lacertum
| 3 перев. |
XX | Quare non habeat, Fabulle, quaeris
| 2 перев. |
XXI | Municipem rigidi quis te, Marcella, Salonis
| 3 перев. |
XXII | Quam sit lusca Philaenis indecenter
| 3 перев. |
XXIII | Dentibus atque comis - nec te pudet - uteris emptis
| 3 перев. |
XXIV | O iucunda, covinne, solitudo
| 3 перев. |
XXV | Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis
| 3 перев. |
XXVI | A latronibus esse te fututam
| 2 перев. |
XXVII | Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces
| 2 перев. |
XXVIII | Hermogenes tantus mapparum, +Castrice+, fur est
| 4 перев. |
XXIX | Sexagena teras cum limina mane senator
| 2 перев. |
XXX | Siccus, sobrius est Aper; quid ad me
| 2 перев. |
XXXI | Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
| 3 перев. |
XXXII | O Iuliarum dedecus Kalendarum
| 2 перев. |
XXXIII | Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos
| 2 перев. |
XXXIV | Triginta mihi quattuorque messes
| 3 перев. |
XXXV | Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas
| 2 перев. |
XXXVI | Libras quattuor aut duas amico
| 2 перев. |
XXXVII | Nasutus nimium cupis videri
| 2 перев. |
XXXVIII | Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
| 3 перев. |
XXXIX | Odi te, quia bellus es, Sabelle
| 2 перев. |
XL | Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo
| 3 перев. |
XLI | Non est, Tucca, satis, quod es gulosus
| 2 перев. |
XLII | Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro
| 2 перев. |
XLIII | Facundos mihi de libidinosis
| 2 перев. |
XLIV | Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
| 3 перев. |
XLV | Haedina tibi pelle contegenti
| 2 перев. |
XLVI | Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem
| 5 перев. |
XLVII | Vendunt carmina Gallus et Lupercus
| 2 перев. |
XLVIII | Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
| 3 перев. |
XLIX | Crinitae Line paedagoge turbae
| 2 перев. |
L | Daphnonas, platanonas et aлrios pityonas
| 2 перев. |
LI | Tam saepe nostrum decipi Fabullinum
| 2 перев. |
LII | Tempora Pieria solitus redimire corona
| 2 перев. |
LIII | Nummi cum tibi sint opesque tantae
| 3 перев. |
LIV | Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus
| 2 перев. |
LV | Gratis qui dare vos iubet, puellae
| 2 перев. |
LVI | Aegrotas uno decies aut saepius anno
| 3 перев. |
LVII | Cur saepe sicci parva rura Nomenti
| 3 перев. |
LVIII | Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
| 2 перев. |
LIX | Tantum dat tibi Roma basiorum
| 3 перев. |
LX | Martis alumne dies, roseam quo lampada primum
| 3 перев. |
LXI | Versus et breve vividumque carmen
| 4 перев. |
LXII | Antiqui rex magne poli mundique prioris
| 2 перев. |
LXIII | Uncto Corduba laetior Venafro
| 3 перев. |
LXIV | Vincentem roseos facieque comaque ministros
| 2 перев. |
LXV | Formosa Phyllis nocte cum mihi tota
| 2 перев. |
LXVI | Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta
| 2 перев. |
LXVII | Maiae Mercurium creastis Idus
| 2 перев. |
LXVIII | Matutine cliens, urbis mihi causa relictae
| 4 перев. |
LXIX | Sic tanquam tabulas scyphosque, Paule
| 2 перев. |
LXX | Lintea ferret Apro vatius cum vernula nuper
| 2 перев. |
LXXI | Nil non, Lygde, mihi negas roganti
| 2 перев. |
LXXII | Iugera mercatus prope busta latentis agelli
| 2 перев. |
LXXIII | Heredem tibi me, Catulle, dicis
| 3 перев. |
LXXIV | Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus
| 2 перев. |
LXXV | Festinat Polytimus ad puellas
| 1 перев. |
LXXVI | Amphora vigesis, modius datur aere quaterno
| 2 перев. |
LXXVII | Multis dum precibus Iovem salutat
| 2 перев. |
LXXVIII | Nil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis
| 2 перев. |
LXXIX | Donavi tibi multa, quae rogasti
| 2 перев. |
LXXX | Ne laudet dignos, laudat Callistratus omnes
| 3 перев. |
LXXXI | Brumae diebus feriisque Saturni
| 2 перев. |
LXXXII | Effugere in thermis et circa balnea non est
| 3 перев. |
LXXXIII | Derisor Fabianus hirnearum
| 3 перев. |
LXXXIV | Nolueram, Polytime, tuos violare capillos
| 2 перев. |
LXXXV | Pediconibus os olere dicis
| 2 перев. |
LXXXVI | Triginta tibi sunt pueri totidemque puellae
| 2 перев. |
LXXXVII | Bis Cotta soleas perdidisse se questus
| 2 перев. |
LXXXVIII | Tongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam
| 3 перев. |
LXXXIX | Quod lana caput alligas, Charine
| 2 перев. |
XC | Pro sene, sed clare, votum Maro fecit amico
| 2 перев. |
XCI | Communis tibi cum viro, Magulla
| 2 перев. |
XCII | Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus
| 5 перев. |
XCIII | Qua moechum ratione basiaret
| 4 перев. |
XCIV | Scribebamus epos; coepisti scribere: cessi
| 3 перев. |
XCV | Musseti pathicissimos libellos
| 2 перев. |
XCVI | Cum tibi nota tui sit vita fidesque mariti
| 2 перев. |
XCVII | Uxor cum tibi sit puella, qualem
| 2 перев. |
XCVIII | Baetis olivifera crinem redimite corona
| 2 перев. |