МАРК ВАЛЕРИЙ МАРЦИАЛ • ПЕРЕВОДЫ И МАТЕРИАЛЫ
L. IL. IIL. IIIL. IVL. VL. VIL. VIIL. VIIIL. IXL. XL. XI • L. XII • L. XIIIL. XIVL. DE SPECT.

epigrammaton l. xii


Valerius Martialis Prisco suo Sal. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur, ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor: illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et advenienti tibi ab urbe et exigenti negarem – cui non refero gratiam, si tantum ea praesto quae possum – imperavi mihi, quod indulgere consueram, et studui paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua. Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus, sed Hispanum.

IRetia dum cessant latratoresque Molossi…3 перев.
IIAd populos mitti qui nuper ab Urbe solebas…2 перев.
IIIQuod Flacco Varioque fuit summoque Maroni…3 перев.
IVLongior undecimi nobis decimique libelli…2 перев.
VQuae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos…2 перев.
VIContigit Ausoniae procerum mitissimus aulae…3 перев.
VIIToto vertice quot gerit capillos…3 перев.
VIIITerrarum dea gentiumque Roma…3 перев.
IXPalma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos…2 перев.
XHabet Africanus miliens, tamen captat…2 перев.
XIParthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem…3 перев.
XIIOmnia promittis, cum tota nocte bibisti…3 перев.
XIIIGenus, Aucte, lucri divites habent iram…2 перев.
XIVParcius utaris, moneo, rapiente veredo…2 перев.
XVQuidquid Parrhasia nitebat aula…2 перев.
XVIAddixti, Labiene, tres agellos…2 перев.
XVIIQuare tam multis a te, Laetine, diebus…3 перев.
XVIIIDum tu forsitan inquietus erras…3 перев.
XIXIn thermis sumit lactucas, ova, lacertum…3 перев.
XXQuare non habeat, Fabulle, quaeris…2 перев.
XXIMunicipem rigidi quis te, Marcella, Salonis…3 перев.
XXIIQuam sit lusca Philaenis indecenter…3 перев.
XXIIIDentibus atque comis - nec te pudet - uteris emptis…3 перев.
XXIVO iucunda, covinne, solitudo…3 перев.
XXVCum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis…3 перев.
XXVIA latronibus esse te fututam…2 перев.
XXVIIPoto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces…2 перев.
XXVIIIHermogenes tantus mapparum, +Castrice+, fur est…4 перев.
XXIXSexagena teras cum limina mane senator…2 перев.
XXXSiccus, sobrius est Aper; quid ad me…2 перев.
XXXIHoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini…3 перев.
XXXIIO Iuliarum dedecus Kalendarum…2 перев.
XXXIIIUt pueros emeret Labienus vendidit hortos…2 перев.
XXXIVTriginta mihi quattuorque messes…3 перев.
XXXVTamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas…2 перев.
XXXVILibras quattuor aut duas amico…2 перев.
XXXVIINasutus nimium cupis videri…2 перев.
XXXVIIIHunc qui femineis noctesque diesque cathedris…3 перев.
XXXIXOdi te, quia bellus es, Sabelle…2 перев.
XLMentiris, credo: recitas mala carmina, laudo…3 перев.
XLINon est, Tucca, satis, quod es gulosus…2 перев.
XLIIBarbatus rigido nupsit Callistratus Afro…2 перев.
XLIIIFacundos mihi de libidinosis…2 перев.
XLIVUnice, cognato iunctum mihi sanguine nomen…3 перев.
XLVHaedina tibi pelle contegenti…2 перев.
XLVIDifficilis facilis, iucundus acerbus es idem…5 перев.
XLVIIVendunt carmina Gallus et Lupercus…2 перев.
XLVIIIBoletos et aprum si tamquam vilia ponis…3 перев.
XLIXCrinitae Line paedagoge turbae…2 перев.
LDaphnonas, platanonas et aлrios pityonas…2 перев.
LITam saepe nostrum decipi Fabullinum…2 перев.
LIITempora Pieria solitus redimire corona…2 перев.
LIIINummi cum tibi sint opesque tantae…3 перев.
LIVCrine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus…2 перев.
LVGratis qui dare vos iubet, puellae…2 перев.
LVIAegrotas uno decies aut saepius anno…3 перев.
LVIICur saepe sicci parva rura Nomenti…3 перев.
LVIIIAncillariolum tua te vocat uxor, et ipsa…2 перев.
LIXTantum dat tibi Roma basiorum…3 перев.
LXMartis alumne dies, roseam quo lampada primum…3 перев.
LXIVersus et breve vividumque carmen…4 перев.
LXIIAntiqui rex magne poli mundique prioris…2 перев.
LXIIIUncto Corduba laetior Venafro…3 перев.
LXIVVincentem roseos facieque comaque ministros…2 перев.
LXVFormosa Phyllis nocte cum mihi tota…2 перев.
LXVIBis quinquagenis domus est tibi milibus empta…2 перев.
LXVIIMaiae Mercurium creastis Idus…2 перев.
LXVIIIMatutine cliens, urbis mihi causa relictae…4 перев.
LXIXSic tanquam tabulas scyphosque, Paule…2 перев.
LXXLintea ferret Apro vatius cum vernula nuper…2 перев.
LXXINil non, Lygde, mihi negas roganti…2 перев.
LXXIIIugera mercatus prope busta latentis agelli…2 перев.
LXXIIIHeredem tibi me, Catulle, dicis…3 перев.
LXXIVDum tibi Niliacus portat crystalla cataplus…2 перев.
LXXVFestinat Polytimus ad puellas…1 перев.
LXXVIAmphora vigesis, modius datur aere quaterno…2 перев.
LXXVIIMultis dum precibus Iovem salutat…2 перев.
LXXVIIINil in te scripsi, Bithynice. Credere non vis…2 перев.
LXXIXDonavi tibi multa, quae rogasti…2 перев.
LXXXNe laudet dignos, laudat Callistratus omnes…3 перев.
LXXXIBrumae diebus feriisque Saturni…2 перев.
LXXXIIEffugere in thermis et circa balnea non est…3 перев.
LXXXIIIDerisor Fabianus hirnearum…3 перев.
LXXXIVNolueram, Polytime, tuos violare capillos…2 перев.
LXXXVPediconibus os olere dicis…2 перев.
LXXXVITriginta tibi sunt pueri totidemque puellae…2 перев.
LXXXVIIBis Cotta soleas perdidisse se questus…2 перев.
LXXXVIIITongilianus habet nasum: scio, non nego. Sed iam…3 перев.
LXXXIXQuod lana caput alligas, Charine…2 перев.
XCPro sene, sed clare, votum Maro fecit amico…2 перев.
XCICommunis tibi cum viro, Magulla…2 перев.
XCIISaepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus…5 перев.
XCIIIQua moechum ratione basiaret…4 перев.
XCIVScribebamus epos; coepisti scribere: cessi…3 перев.
XCVMusseti pathicissimos libellos…2 перев.
XCVICum tibi nota tui sit vita fidesque mariti…2 перев.
XCVIIUxor cum tibi sit puella, qualem…2 перев.
XCVIIIBaetis olivifera crinem redimite corona…2 перев.

На сайте используется греческий шрифт


© Север Г. М., 2008—2016